- CYLLASTIS
- CYLLASTISapud Aristophanem in Danaidibus, apud Athenaeum, l. 3.Καὶ τὸν κυλλάςτιν φθέγγου, καὶ τὸν Πετόσιριν..Et Cyllastim loguere, et Petosirim:Hesychio Κυλλάςτις itidem, Herodoto Κολλῆςτις, Polluci Καλλιςτής, panis fuit apud Aegyptios genus, εἰς ὀξὺ ἀνηγ μένον Polluci, l. 6. c. 11. in acutum tendens, Interpreti: fastigiatum vel turbinatum Casaubono in athenaeum: potius subacidum, ὑποξίζοντα enim vocat Hesychius, atque ex ὀλύρας, seu ἐκ τῆς ὀλυρέων ex olyris seu Zea ut Herodotus habet, l. 6. c. 11. confectum addit: Ioh. Marshamo omnino ὀξώδης, acidus panis intelligi videtur, cui hysopus commixtus, ob vim mundarricem, de quo ex Chaeremone Porphyrius de Abstin. l. 4. §. 6. ubi Sacerdotes Aegyptios pavem non nisi cum hyssopo concisum comedisse ait. Ac proin cum Petosiride, Aegypti Rege ac Astrologo insignis, panis huius Aristo phanes meminit, ut victus purioris observantissimum fuille eum doceat Ioh. Marchamus, Canone Chron. sec. IX. et XVI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.